Bibliographie | -1)Tite Live, Epitome, lib. LXV. -2)Orose, lib. V, cap. 15. -3)Caesar, Bell. Gall., lib. I, cap. 12 et 13, passim. |
Notes | Citation du texte : -1)L.Cassius consul a Tigurinis Gallis, pago Helvetiorum,qui a civitate secesserant, in finibus Allobrogum cum exercitu caesus est. Milites qui ea clade superaverunt, obsidibus datis, et dimidia rerum omnium parte, ut incolumes dimitterentur, cum hostibus pacti sunt. -2)L. Cassius consul, in Gallia Tigurinos usque Oceanum persecutus, rursus ab eisdem insidiis circumventus, occisus est. Lucius quoque Piso, vir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Popilius, alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem omnium Tigurinis turpissimo fœdere dedit, qui Romam reversus, a Cœlio tribuno plebis die dicta, eo quod Tigurinis obsides dederat, in exsilium profugit. -3)Is pagus appellabatur Tigurinus: nam omnis civitas Helvetia in quatuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria, L. Cassium consulem interfecerat, et ejus exercitum sub jugo miserat. — Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri L. Pisonis avum L. Pisonem legatum, Tigurini eodem prœlio quo Cassium interfecerant.— Cujus legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. |