|
Testament
(8 février 1512)
(AASM NOT 0/0/2, f. 2r-v)
Transcription
par Germain Hausmann
Testamentum Anthonii Diat, de Bovarniaco
| Registratum est |
Anno Domini millessimo quingentessimo duodecimo, indicione quindecima
et die octava februarii, in domo Anthonii Diat, de Bovarniaco, parochie
Sancti Brancherii, coram me, notario, etc., fuit ibidem personaliter
constitutus Anthonius Diat qui sanus mente, sensu etc. licet aliquali
infirmitate gravetur etc., considerans et attendens etc. quodque
melius est prevenire quam preveniri, volensque de bonis suis sibi
a Deo collatis disponere ne inter ejus sucessores questio oriatur,
igitur dictus Anthonius Diat suum facit ultimum testamentum nuncupatum
etc. in hunc qui sequitur modum : imprimis animam suam Deo omnipotenti
glorioseque Virgini Marie etc., corporisque sui sepulturam eligit
in tumulo suorum predicessorum in cimiterio ecclesie Sancti Brancherii.
[f. 2v] Item dat nomine dotis suis duabus filiabus, videlicet Johannete
et Ludovice, cuilibet ipsarum octo libras mauricensium semel quando
ad nuptias pervenerint celebrandas ; et casu quo ipse filie, Johanneta
et Ludovica, non venirent ad sacramentum sanctum matrimonium quod
habeant sine lite et discordia et habere possint victum et vestitum
secundum usum et potestatem bonorum dicti Anthonii eorum patris
testatoris. Item magis dat ipsis jam nominatis filiabus suis, Johannete
et Lodovice, pro legitima et ultima voluntate cuilibet ipsarum quinque
solidos mauricensium. Item creat et ore suo proprio nominat suum
carum filium Johannem appellatum, heredem suum universalem et proprietarium
in suis aliis bonis per quem jubet debita et legata persolvi etc.,
Hoc autem omne vult etc. vetans etc. volens etc. Presentibus ibidem
Colleto Diat, Petro Ribord, Jaqueto Diat, Anthonio Bochu, Henrico
Sarrazin, Roleto Bochu et Genodo de Valibus, testibus, etc., et
me, Mauricio Gay, notario, qui etc.
Retour au sommet de la page
|