Notes | Citation du texte : Dum omne regnum serenitate pacis invenisset illustratum, eiusdem anni autumno Burgundiam adiit, et convocatis cunctis principibus regni, generale colloquium regni habuit cum eis, et diu desuetam atque pene deletam legem tunc primum Burgundiam praelibare fecerat. Transactis tribus diebus generalis colloquii, quarta die primatibus regni cum universo populo laudantibus atque rogantibus, imperator filio suo Heinrico regi regnum Burgundiae tradidit, eique fidelitatem denuo jurare fecit. Quem episcopi cum caeteris principibus in ecclesiam sancti Stephani, quae pro capella regis Soloduri habetur deducentes, hymnis et canticis divinis Deum laudabant, populo clamante et dicente quod pax pacem generaret, si rex cum Caesare regnaret. |