Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

principale

 

Privilège royal
(15 février 1018)
(AASM Charles 1/1/6~1)

Transcription
par Germain Hausman

 

[I]N NOMINE DEI ETERNI ET SALVATORIS NOSTRI, JESU CHRISTI. RODULFUS, DEI GRATIA BURGUNDIONUM REX. QUICUMQUE IN HOC SECULO DIVIT[IARUM](bord déchiré avec trace d'encre indiquant le départ d'un mot) ............... VIVENS AFFLUIT UBERTATE, SUMMA DILIGENTIA DEBET providere ne his nimium intentus ammittat ditissimum florem eternae dignitatis et gloriam patriae caelaestis. Quamvis Dominus dicat camelum facilius posse foramen acus penetrare quam divitem in regnum caelorum intrare, non tamen difidendum nobis est de inmensa ipsius pietate, quia qui dat escam invocantibus se corvorum pullis, non denegabit veniam sperantibus in se famulis, neque enim est sibi exiguum vel vile propter quod dignatus est humanitatem sumere, aut alteri vult deserere quod redemit suo preciosissimo sanguine ut illuc nos traheret unde venerat liberare. Ille itaque nobis peccatoribus medicamina salutis est largitus, cum non solum de propriis vel bene adeptis, verum etiam de mamona iniquitatis amicos doceret nos facere, qui reciperent in eterna beatitudine. Nos siquidem his et aliis instructi monitis, si peticionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostrae accomodaverimus, procul dubio promtiores ac fideliores ad nostrum efficimus famulatum id quae non tantum animae, verum etiam nostri regni statui valde prodesse non ambigimus. Quapropter omnium nostrorum tam presencium quam futurorum noverit industria fidelium, quod quidam fideles nostri videlicet congunx nostra Hermengundis regina, Bertoldus quoque et Rodulfus comites et Robertus, nec non Hugo, episcopus Sedunensis, et Heinricus, Lausonensis, atquae Hugo, Genevensis, et Burchardus, Lucdunensis, Anselmus, Augustensis, ac Pandulfus cum ceteris fratribus suplices nostram acgressi sunt clementiam, quatinus salute nostra et eorum peticionibus ecclesiae Agaunensi in salo miserrimae desolacionis jam pene n[aufrag]anti subveniremus. Quorum peticionibus benigne annuentes donamus, immo ab antecessoribus??j data reddimus tam aecclesiae Agaunensi quam fratribus ibi Deo et sancto Mauricio famulantibus, de victu et vestitu proclamantibus, ad mensam eorum in refectorio fiscos Sigiciacum, Lulliacum, Communiacum, dimidium Puliacum, Auronum, potestatem Vuadengis et Bedolosci et in Vivesio placitum cum omni reddibicione census hominum, Lustriacum, Vobreium, Aulonum, Villia, Nares cum omnibus apendiciis eorum et obblata altaris ejusdem aecclesiae, et dimidium burgum ipsius loci et ibidem furnum cum molendinis et duas partes tholonei salis, et alpes sancti Mauricii tocius Capud laci vallis; ea videlicet racione ut omni tempore nostri precepti auctoritate ipsi et successores eorum quiete habeant, teneant et inde in refectorio vivant et quidquid utile sibi in comune bonum decreverint libere faciant. Si quis vero, quod minime credimus, eos molestaverit, non valeat vindicare quod apetit, sed sit culpabilis et persolvat quingentas libras optimi auri, medietatem ipsi aecclesiae et medietatem regis kamerae. Verum ut hoc credatur cercius, presens preceptum propria manu firmavimus et sigillo nostro signari et predictorum episcoporum anathemate muniri precepimus.

SIGNUM PRECLARI AC SERENISSIMI REGIS RADULFI. (Monogramme) (Sceau)

Amizo, cancellarius, advicem domni Anselmi archican[c]ellarii, hoc scripsit preceptum, anno Dominicae incarnacionis millesimo XIIII, regni vero regis Rodulfi XXIIII, die sabbati XV kl. mar., luna XVIII, indicione prima; actum in Agauno; feliciter.

 

Retour au sommet de la page