|  |   Contrat de vente
 (8 février 1296)
 Minutarium Majus
 (AASM CHL 0/0/1, p. 368-369, 
 acte n° 1137)
 Transcriptionpar Jean-Marie Theurillat
 et
 Gottfried Partsch
 De Wuriaco Willermi dou Perrer Notum etc. quod Petrus Durandi, de Wurie, spontaneus et ex certa 
 scientia, nullo cogente inperio, set ratione debitorum suorum in 
 quibus tenebatur, vendidit et nomine venditionis perfecte concessit 
 inposterum pro se et heredibus suis Willermeto dicto dou Perrer, 
 de Wuriaco, presenti, ementi et recipienti nomine suo et heredum 
 suorum ochiam suam sitam apud Wuriacum juxta vineam et ortum dicti 
 emptoris ex una parte et ochiam Mariete Levyonan ex altera et ortum 
 Bargerii a fronte precio tringinta octo solidorum lausannensium, 
 quam summam pecunie dictus venditor finavit et precepit solvi statim 
 Petro de Mallyer, burgensi Viviaci, qui dictam ochiam quondam a 
 dicto Petro Durandi emerat cum quibusdam aliis rebus, prout continebatur 
 in quadam littera sigillata sigillo capituli Sancti Mauricii prout 
 dictus P. Durandi testabatur. Qui Petrus Mallyer [p. 369] recepto 
 pagamento dictorum tringinta octo solidorum lausannensium dictam 
 ochiam cum suis pertinenciis una cum dicto Petro Durandi quictavit 
 et dimisit inperpetuum et concessit prout melius potuit dicto Willermo 
 emptori, et sic dictus P. Durandi et dictus P. de Mallyer de dictis 
 tringinta octo solidis lausannensium se tenuerunt integre pro solutis. 
 Concessit autem dictus P. Durandi pro se et heredibus suis dictam 
 ochiam cum arboribus et pertinenciis suis universis dicto emptori 
 habendam et possidendam pacifice et quiete.
 Promisitque idem venditor pro se et heredibus suis contra dictam 
 vendicionem per se vel per alium numquam ire, set eam contra omnes 
 fideliter guarentire et facere et prestare quicquid in causa evictionis 
 debet fieri et prestari. Quam quidem venditionem Galterus, filius 
 dicti venditoris, presens laudavit et acceptavit et promisit juramento 
 suo super sancta Dei Evvangelia prestito se numquam contraire. Perretus 
 vero et Willermola, liberi dicti Petri Durandi, propter hoc specialiter 
 apud Villam Novam venientes dictam vendicionem laudaverunt et ratifficaverunt, 
 promittentes cum juramentis suis factis ad sancta Dei Evvangelia 
 contra dictam venditionem numquam ire. Voluerunt et preceperunt 
 dicti liberi dicti P. Durandi omnes insimul quod dictum precium 
 dicte ochie dicto P. Mallyer solveretur.
 
 Asserebat autem dictus emptor se solvisse septem solidos lausannensium 
 et amplius pro missionibus causa dicti contractus factis.
 Renunciavit autem dictus P. Durandi in hoc facto juramento, quo 
 supra, exceptioni pecunie non numerate, non solute et spei numerationis 
 future et omni juris auxilio canonici et civilis et juri dicenti 
 contractum posse rescindi nisi justum precium suppleatur et juri 
 dicenti generalem renunciationem non valere nisi precesserit specialis. Testes ad hoc fuerunt Perretus Tornerus de Viviaco, Aymonetus salterus 
 de Wuriaco, P., salterus de Mustruel, Johannes de Mahen, Boso vicedominus, 
 Willermus salterus de Wurie. Fuerunt autem presentes ante ospitale 
 Ville Nove ubi Perretus et Willermola, liberi dicti venditoris, 
 dictam venditionem laudaverunt, dominus Willermus de Salvans, dominus 
 Willermus de Sent Sefuryn, sacerdotes, et dominus Mauricius de dicto 
 ospitali sacerdos, qui hanc cartam levavit vice et nomine mei Petri 
 de Frasciis, cantoris ecclesie Agaunensis. In qua ad preces parcium 
 fuit appositum sigillum capituli dicte ecclesie Agaunensis. Cui 
 si quis etc.
 Datum apud Mustruel in domo sacerdotis die mercurii ante festum 
 beati Severini anno Domini M° CC° nonagesimo sexto, sumpto 
 millesimo in Nativitate Domini Nostri Jhesu Christi.
 
    Retour au sommet de la page |