|
Consortage du mont d’Émaney
(Extrait du « Liber Salvani
(1 août 1590)
(AASM LIB 0/0/8, f. 21r-23r)
Transcription
par Caroline Nebel
Tractatus de Monte d’Emaney
1591
| fol. 76 et 18 |
Anno Domini currente millesimo quingentesimo nonagesimo primo et
die reformati kalendarii prima mensis augusti. Quoniam successu
temporis res, quae per antecessores gestae certis bonis respectibus
temporis lapsu, propter humanorum fragilitatem et inconstantiam
a veris eorum institutionibus novumquam corrumpuntur nisi aliquando
optimis subveniatur mediis.
Igitur hinc est quod in mei notarii publici subsignati ac testium
subnominatorum presentia fuerunt ad subscripta reformanda et peragenda
reverendus in Christo pater et dominus Adrianus de Riedmatten, Dei
gratia abbas electus insignis et devoti coenobii Sancti Maurici
Agaunensis, necnon et probi homines et consortes subnominati montis
de Emaney ad hoc expresse vocati, visuri, justificari et fidem fieri
de eorum juribus et actionibus quae habere possent investiendi dictum
montem ad tollendam omnem confusionem quae predictus mons de Emaney
in prejudicium dicti monasterii pluribus que pars sit animalibus
annuatim onerabatur.
| 1 | Primo, vir honestus Mauritius, filius quondam Francisci du
Sergnyouz, mistralis Salvani, pro uno jure sibi uti haeredi unico
sui praedicti patris pervento et sibi ejus quondam patri albergato
per quondam piae memoriae reverendum dominum Bartholomeum Sostionis,
abbatem praedicti monasterii de anno Domini millesimo quingentesimo
quadragesimo nono et die vigesima septima mensis junii.
| 2 | Claudius, filius quondam Claudii Voutey, pro jure dicti sui
patris albergatoris praefati domini Sostionis, uti primus natus
et possessor domus paternalis.
| 3 | Franciscus, filius quondam Francisci Vianoz, conjunctorio
nomine Jenetae, filiae quondam Michaelis Matex, et tanquam gener
et moram faciens in domo dictae suae uxoris paterna, harredis unicae
dicti sui patris.
| 4 | Franciscus Bochattey, conjunctorio nomine Mauritiae, filiae
quondam Anthonii, filii Claudii Cocquoz, ex successione dicti Antonii
sui patris. | 5 | Et dictus Anthonius ex successione dicti Claudii,
sui patris, in dicto albergamento nominati ; qui Franciscus Bochattey
moram fecit et de presenti facit in domo paternalis dictae suae
uxoris.
| 5 | Claudius Forney ex albergamento per prefatum dominum Adrianum
abbatem factum de jure proveniente a Mauritio Cocquor nominato in
praedesignato albergamento.
| 6 | Mauritius Forney alias de Lex [f. 21v] pro uno jure quod habuit
ex albergamento a quondam pie reverendo domino Martino de Plastro
pro jure sibi in excheutam pervento per mortem Joannis Morand; ipse
vero Morand habuit ex acquisito de Claudio Guex, de Villa, constante
ipso domini de Plastro albergamento recepto et signato manu prudentis
domini Petri Quarteri notarii de anno millesimo quingentesimo septuagesimo
quarto, vigesima secunda aprilis.
| 7 | Mauritius, filius Francisci Guex, de Villa Salvani, uti haeres
dicti Francisci, sui patris, pro uno jure olim albergato Mauritio,
filio quondam Antonii Guex, et in [sic] commisso piae memoriae reverendo
domino Joanni Militi abbati, et per praelibatum dominum Joannem
Militem albergatum dicto Francisco, patri dicti Mauritii, moderni
recognoscentis constante albergamento dicto Francisco facto, recepto
et signato manu quondam egregii Guilliermi Berodi notarii de anno
Domini millesimo quingentesimo sexagesimo tertio et die quinta mensis
aprilis.
| 8 | Franciscus, filius quondam Claudii Cocquot, uti coheres dicti
sui patris pro jure albergato Mauritio Lorat ad formam albergamenti
facti per praelibatum dominum Bartholomeum Sostionis ; quod jus
dictus Claudius habuit ex acquisito a Mauritio, filio Mauritii Lorat,
ut constat instrumento acquisiti recepto et signato per praenominatum
Petrum Quarteri notarium de anno Domini millesimo quingentesimo
septuagesimo octavo et die vigesima quarta mensis junii ; quod acquisitum
laudavit praefatus dominus abbas modernus.
| 9 | Michael, filius Joannis Mermet, ex donatione sibi facta per
dictum ejus patrem.
| 10 | Claudius, filius Petri Mermet, nomine sui patris cum sit
senio confectus.
| 11 | Franciscus, filius Martini de Choz, conjunctorio nomine Mauritiae,
ejus uxoris, filiae primo natae Michaelis Mermet et heredis dicti
sui patris testamento constitutae ; qui Franciscus morand [sic]
fecit et de presenti facit in domo dicti Michaelis, sui soceris.
| 12 | Michael, filius Michaelis Cocquot, de la Combaz, ex acquisito
facto a Petro Reymond in albergamento domini Sostionis nominato
et inde per nos die presenti laudato.
| 13 | Franciscus Michellet, conjunctorio nomine Mauritiae, filiae
Roleti Cleyvoz, haeredis et primo natae dicti Roleti, sui patris.
| 14 | Claudius, filius Claudii Cocquot, de la Combaz, pro jure
jamdicto suo patri [f. 22r] per praelibatum dominum Sostionis albergato.
| 15 | Georgius Gegnier, tutorio nomine Mauritii, filii quondam
Claudii Chesaux, sui ex filia nepotis, per jure albergamento Antonio,
filio Martini Chesaux ; et inde commisso et per praefatum reverendum
dominum Martinum de Plastro remisso dicto quondam Claudio Chesaux.
| 16 | Mauritius, filius quondam Mauritii des Rives, ex acquisito
per dictum ejus patrem facto a Martino du Choz, per nos die presenti
laudato.
| 17 | Claudius, filius Michaelis Cocquoz, conjunctorio nomine Jenetae,
filiae Anthonii de Choz, ejus uxoris, pro jure albergato per praefatum
dominum Sostionis Francisco, filio Joannis Duchoz ; commisso praefato
domino de Plastro per mortem Mauritii, filii Antonii Duchoz, et
prius per mortem dicti Francisci ; et inde dictae Jenetae albergato
per praememoratum dominum de Plastro abbatem.
| 18 | Georgius Gegnier pro jure Mauritiae, filiae Antonii Martin,
relictae quondam Mauritii Forney ; inde pervento Antonio, ejusdem
Mauritii filio ; postmodum commisso praefato domino Martino de Plastro
sibi Gegnier albergato, constante ejus albergamento recepto et signato
per eundem Petrum Quarteri notarium de anno Domini millesimo quingentesimo
octuagesimo quarto et die vigesima septima mensis martii.
| 19 | Petrus des Rives pro jure Pernetae, ejus matris, albergato.
| 20 | Mauritius, filius Joannis des Lex, pro uno jure sibi per
nos albergato, constante albergamento sigillo nostro obfirmato,
recepto et signato per egregium Joannem Brilem et Claudium Volluti
notarios de anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo et die
decima tertia mensis augusti.
| 21 | Georgius Jognier magis pro uno alio jure sibi remisso per
praefatum dominum Martinum de Plastro.
| 22 | Georgius, filius Georgii Moctier ; | 23 | Petrus, filius
Mauritii Cocquot et | 24 | Georgius Guex;
quae jura superius specificata fuerunt cuilibet ipsorum consortum
per praefatum reverendum dominum Adrianum abbatem concessa ipsorum
consortum intervento (?) admissa et confirmata et in eorum favorem
acceptata.
[f. 22v] Quiquidem praelibatus reverendus dominus abbas, nomine
praemisso, ac praenominati consortes, etiam nominibus quibus agunt,
eorum mutuis voluntatibus pro se et eorum heredibus posteris et
successoribus universis praemissis juribus omnium superius nominatorum
consortum verificatis, laudatis, acceptatis et approbatis confirmaverunt
et corroboraverunt praedesignatum albergamenti instrumentum per
quondam piae memoriae reverendum dominum Bartholomeum Sostionis,
abbatem electum, suo et venerabilis capituli sigillis fulcitum et
obfirmatum in omnibus suis clausulis, conditionibus, capitulis et
passibus unacum praecedentibus de eorum monte factis ultimo designato
praeferendo, has tamen mutuis consensibus prelibati reverendi domini
abbatis et dictorum omnium consortum interventis, factis et adjunctis
declarationibus ne in futurum dictus mons animalibus aliquomodo
fugo aut colore nimis oneretur insequendo equidem tenorem praedesignati
domini Sostionis albergamenti.
Nempe quod si in futurum contingeret aliquam personam non habentium
jus et titulum in dicto monte, cujuscunque sexus fuerit, se matrimonio
conjungere cum aliqua persona habente jus et titulum in eodem monte
et tenente et possidente jus et truncum (?), unde tale jus procedit
[et] provenit, ac moram faciant ipsi tales conjuges in domo, unde
jus praedictum procedit, tunc tales hujusmodi conjuges possint ac
eis licitum sit omnia eorum investire et inalpare animalia in praedicto
monte; et non coeteri conjuges se matrimonio conjungentes qui modo
superius declarato non erint nec vixerint, nisi ad equipolentiam
et ratam animalium quae alter conjugum habens in eodem monte et
moram non faciens in domo propria, unde dictum jus provenit, ex
suis bonis hyemare posset, quia ita et modo praemisso inter eosdem
consortes praeteritis temporibus usitatum fuisse attestati [blanc]
omnes praenominati consortes unanimi voto. Et hoc sub poena confiscationis
juris montis praedicti personae contra declarata facientis omni
semota cautela.
Item quod de coetero numerus consortum ejusdem montis per praelibatum
reverendum dominum abbatem qui de presenti est vel pro tempore fuerit
nec per eosdem consortes presentes et futuros augeri, augmentare
nec ampliari minime debeat nec quovismodo possit. Demum quod nemo
consortum in futurum debeat aut possit jus suum dicti montis vendere
aut quovismodo alienare sine consensu et voluntate praefati reverendi
domini abbatis et consortum quia ita fuit conclusum.
Promittentes insuper prefati dominus abbas ac consortes praedicti
pro se et suis ac nominibus prenominatis, scilicet praefactus dominus
abbas sua bona fide subque voto suae religionis manus ad pectus
modo prelatorum ponendo, ipsi vero consortes per juramenta sua manu
levata [f. 23r] per singulos prestita praemissa, omnia et singula,
rata, grata, firma et valida habere et perpetue inviolabiliter observare,
prout superius sunt expressa, nunquam in contrarium per se nec per
alium faciendo palam vel occulte omni denique ad haec per praememoratos
abbatem et consortes interventa renuntiatione.
Acta fuere praemissa in hyppocausto parvo domus abbatialis dicti
monasterii Sancti Mauritii Agaunensis, presentibus venerabili domino
Henrico de Macognino, canonico ejusdem monasterii, ac egregio Joanne
Brinlem, notario Brigensi et famulo prefati domini abbatis, testibus
ad praemissa vocatis et rogatis. Praecipientes et requirentes prafatae
partes fieri tot instrumenta quod [sic] fuero requisitus ad opus
quorum intererit.
Et me, Jacobo Berodi seniore, burgense Sancti Maurici Agaunensis,
Sedunensis diocesis, auctoritate imperiali notario publico curiarumque
omnium reverendissimi Sedunensis episcopi jurato, qui premissa omnia
et supra describuntur rogatus recepi et accurate notarii manuque
alterius notarii in hanc publicam formam describere et grossare
feci manuque mea propria subscripsi signoque meo majori, que in
talibus utor, fideliter signavi in vim et testimonium veritatis
omnium et singulorum premissorum.
Retour au sommet de la page
|