Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

 

Don de Melereia
(5 avril 1166)
(AASM CHA 55/3/5)

Transcription
par Remo Becci


In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego, Landricus, Dei gratia Lausannensis episcopus, notum facio posteris et presentibus quod Rodulfus, sancte Agaunensis aecclesie abbas venerabilis, nostram supplex adiit presentiam, deprecans ut ei partem terre de Melereia que ad jus aecclesie nostre pertinebat concederemus. Cujus peticioni libenter assensum prebentes, consilio curie notre concedimus, donamus tam ipsi quam ecclesie Sancti Mauricii Agaunensis quicquid in territorio de Melereia Lausannensis ecclesia habere videbatur, ut eam inperpetuo possideat et quicquid ei placuerit de ipsa faciet. Hoc autem Lausanne factum est anno ab incarnatione Domini M C LX VI, feria III, nonas aprilis, luna prima.

Ipsa autem Agaunensis ecclesia pro ipsa terra de Melereia reddet singulis annis tam nobis quam successoribus nostris unam libram piperis. Hujus rei testes sunt : Petrus, prior Sancti Marii qui, rogatus a domino Giroldo Carbone cancellario, fecit hanc cartam. Et Otto, decanus et canonicus Sancte Marie, magister Porcellus, testes. Rodulfus, monacus et cellerarius abbatie que dicitur Muntunum, testis. Et Dudinus, canonicus Sancti Mauricii, testis. Et Petrus, canonicus Sancti Marii, testis. Et Lodoicus, dapifer, testis. Et Dalmacius, testis, et Turumbertus, testis, milites. Et Lodoicus, puer, filius Dalmacii militis, testis. Et Cono, burgensis, testis.

[Sceau de Landry de Durnes, évêque de Lausanne]

Retour au sommet de la page